Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.93
Not analysed yet
in hoc autem non accusare alterum nec culpam in alium transferre debet, sed demonstrare eam rem nihil ad se nec ad potestatem neque ad officium suum pertinuisse aut pertinere. atque in hoc genere hoc accidit novi, quod accusator quoque saepe ex remotione criminationem conficit, ut si quis eum accuset, qui, cum praetor esset, in expeditionem ad arma populum vocarit, cum consules essent. nam ut in superiore exemplo reus ab suo officio et a potestate factum demovebat, sic in hoc ab eius officio ac potestate, qui accusatur, ipse accusator factum removendo hac ipsa ratione confirmat accusationem.