Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi036.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Inventione 2.94
Not analysed yet
in hac ab utroque ex omnibus honestatis et ex omnibus utilitatis partibus, exemplis, signis, ratiocinando, quid cuiusque officii, iuris, potestatis sit, quaeri oportebit et fueritne ei, quo de agetur, id iuris, officii, potestatis attributum necne. Locos autem communes ex ipsa re, si quid indignationis aut conquestionis habebit, sumi oportebit. Concessio est, per quam non factum ipsum probatur ab reo, sed ut ignoscatur, id petitur. cuius partes sunt duae: purgatio et deprecatio. Purgatio est, per quam eius, qui accusatur, non factum ipsum, sed voluntas defenditur. ea habet partes tres: inprudentiam, casum, necessitudinem.