Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.109
Not analysed yet
hic pressu duplici palmarum continet Anguem, atque eius ipse manet religatus corpore torto; namque virum medium Serpens sub pectora cingit. ille tamen nitens graviter vestigia ponit atque oculos urget pedibus pectusque Nepai. Septentriones autem sequitur Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes, quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum. Dein quae sequuntur: