Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.110
Not analysed yet
huic enim Booti subter praecordia fixa videtur stella micans radiis, Arcturus nomine claro; cuius pedibus subiecta fertur Spicum inlustre tenens splendenti corpore Virgo. Atque ita demetata signa sunt, ut in tantis descriptionibus divina sollertia appareat: et Natos Geminos invisses sub caput Arcti; subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam. Auriga sub laeva Geminorum obductus parte feretur. adversum caput huic Helicae truculenta tuetur. at Capra laeum umerum clara obtinet. Tum quae secuntur: verum haec est magno atque inlustri praedita signo, contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem. Cuius sub pedibus corniger est valido conixus corpore Taurus. eius caput stellis conspersum est frequentibus;