Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.147
Not analysed yet
Iam vero animum ipsum mentemque hominis rationem consilium prudentiam qui non divina cura perfecta esse perspicit, is his ipsis rebus mihi videtur carere. De quo dum disputarem tuam mihi dari vellem Cotta eloquentiam. quo enim tu illa modo diceres, quanta primum intellegentia deinde consequentium rerum cum primis coniunctio et conprehensio esset in nobis; ex quo videlicet iudicamus quid ex quibusque rebus efficiatur, idque ratione concludimus, singulasque res definimus circumscripteque conplectimur; ex quo scientia intellegitur quam vim habeat qualisque sit, qua ne in deo quidem est res ulla praestantior. quanta vero illa sunt, quae vos Academici infirmatis et tollitis, quod et sensibus et animo ea quae extra sunt percipimus atque conprendimus;