Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.148
Not analysed yet
ex quibus conlatis inter se et conparatis artes quoque efficimus partim ad usum vitae partim ad oblectationem necessarias. Iam vero domina rerum, ut vos soletis dicere, eloquendi vis quam est praeclara quamque divina. quae primum efficit ut et ea quae ignoramus discere et ea quae scimus alios docere possimus; deinde hac cohortamur hac persuademus, hac consolamur afflictos hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes conprimimus hac cupiditates iracundiasque restinguimus, haec nos iuris legum urbium societate devinxit, haec a vita inmani et fera segregavit.