Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.162
Not analysed yet
Nec vero supra terram sed etiam in intumis eius tenebris plurimarum rerum latet utilitas, quae ad usum hominum orta ab hominibus solis invenitur. Illud vero, quod uterque vestrum arripiet fortasse ad reprendendum, Cotta quia Carneades lubenter in Stoicos invehebatur, Velleius quia nihil tam inridet Epicurus quam praedictionem rerum futurarum, mihi videtur vel maxume confirmare deorum prudentia consuli rebus humanis. est enim profecto divinatio, quae multis locis rebus temporibus apparet cum in privatis tum maxume publicis: