Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.163
Not analysed yet
multa cernunt haruspices multa augures provident, multa oraclis declarantur multa vaticinationibus multa somniis multa portentis; quibus cognitis multae saepe res ex hominum sententia atque utilitate partae, multa etiam pericula depulsa sunt. haec igitur sive vis sive ars sive natura ad scientiam rerum futurarum homini profecto est nec ali cuiquam a dis inmortalibus data. Quae si singula vos forte non movent, universa certe tamen inter se conexa atque coniuncta movere debebant.