Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.3
Not analysed yet
Tum Balbus: Geram tibi morem et agam quam brevissume potero; etenim convictis Epicuri erroribus longa de mea disputatione detracta oratio est. Omnino dividunt nostri totam istam de dis inmortalibus quaestionem in partis quattuor. primum docent esse deos, deinde quales sint, tum mundum ab his administrari, postremo consulere eos rebus humanis. nos autem hoc sermone quae priora duo sunt sumamus; tertium et quartum, quia maiora sunt, puto esse in aliud tempus differenda. Minime vero inquit Cotta; nam et otiosi sumus et his de rebus agimus, quae sunt etiam negotiis anteponenda.