Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 2
Cicero, De Natura Deorum 2.4
Not analysed yet
Tum Lucilius Ne egere quidem videtur inquit oratione prima pars. Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum, cum caelum suspeximus caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis quo haec regantur? quod ni ita esset, qui potuisset adsensu omnium dicere Ennius aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem—illum vero et Iovem et dominatorem rerum et omnia motu regentem et, ut idem Ennius, patrem divumque hominumque et praesentem ac praepotentem deum? quod qui dubitet, haud sane intellego cur non idem sol sit an nullus sit dubitare possit;