Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.71
Not analysed yet
Quae enim libido quae avaritia quod facinus aut suscipitur nisi consilio capto aut sine animi motu et cogitatione di est ratione perficitur; nam omnis opinio ratio est, et quidem bona ratio si vera, mala autem si falsa est opinio. sed a deo tantum rationem habemus, si modo habemus, bonam autem rationem aut non bonam a nobis. Non enim ut patrimonium relinquitur sic ratio est homini beneficio deorum data; quid enim potius hominibus dii dedissent si is nocere voluissent, iniustitiae autem intemperantiae timiditatis quae semina essent si is vitiis ratio non subesset? Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, heroicae personae inita subductaque ratione nefaria scelera meditantes.