Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.72
Not analysed yet
quid levitates comicae parumne semper in ratione versantur? parumne subtiliter disputat ille in Eunucho: quid igitur faciam? exclusit, revocat; redeam? non si me obsecret. ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui in amore summo summaque inopia suave esse dicit parentem habere avarum inlepidum in liberos difficilem, qui te nec amet nec studeat tui,