Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi050.perseus-lat2, Book 3
Cicero, De Natura Deorum 3.73
Not analysed yet
atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit: aut tu illum fructu fallas aut per litteras avertas aliquod nomen aut per servolum percutias pavidum; postremo a parco patre quod sumas, quanto dissipes libentius; idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti filio disputat: quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar scio quicquam: ita omnes meos dolos fallacias praestrigias praestrinxit commoditas patris. quid ergo isti doli, quid machinae, quid fallaciae praestrigiaeque num sine ratione esse potuerunt? o praeclarum munus deorum; ut Phormio possit dicere: cedo senem; iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia.