Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat2
Cicero, De Optimo Genere Oratorum 15
Not analysed yet
hic labor meus hoc adsequetur, ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant. Sed exorietur Thucydides; eius enim quidam eloquentiam admirantur. Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem quem quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas narrando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere; aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare. At loquitur pulchre.