Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat2
Cicero, De Optimo Genere Oratorum 16
Not analysed yet
num melius quam Plato? Necesse est tamen oratori quem quaerimus controversias explicare forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum. qua re si quis erit qui se Thucydideo genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quod versatur in re civili et forensi; sin Thucydidem laudabit, ascribat suae nostram sententiam.