Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi043.perseus-lat2, Book 1
Cicero, De Republica 1.35
Not analysed yet
Tum ille: Non possum equidem dicere me ulla in cogitatione acrius aut diligentius solere versari quam in ista ipsa, quae mihi, Laeli, a te proponitur. Etenim cum in suo quemque opere artificem, qui quidem excellat, nihil aliud cogitare, meditari, curare videam, nisi quo sit in illo genere melior, ego, cum mihi sit unum opus hoc a parentibus maioribusque meis relictum, procuratio atque administratio rei publicae, non me inertiorem esse confitear quam opificem quemquam, si minus in maxima arte, quam illi in minimis, operae consumpserim?