Latin · ~2 min
25
Cicero, Divinatio in Q. Caecilium 25
Not analysed yet
huic ego homini iam ante denuntio, si a me causam hanc vos agi volueritis, rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita mutandam ut, meliore et honestiore condicione quam qua ipse vult uti, imitetur homines eos quos ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium adferre oportere. nihil erit quod me agente arbitretur iudicium sine magno multorum periculo posse corrumpi.