Latin · ~1 min
26
Cicero, Divinatio in Q. Caecilium 26
Not analysed yet
ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unus homo improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed omnino omnis improbitas, id quod populus Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit: in quo ego quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe relinquere quam in oratione mea ponere.