Latin · ~2 min
52
Cicero, Divinatio in Q. Caecilium 52
Not analysed yet
quid ad haec dici potest? non enim quaero quid tu dicturus sis; video mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet, suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum respondeas. quid enim dices? an id quod dictitas, iniuriam tibi fecisse Verrem? arbitror; neque enim esset veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi unum eximium cui consuleret fuisse.