Latin
53
Cicero, Divinatio in Q. Caecilium 53
Not analysed yet
sed ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae; et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat, sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit, eum superiorem esse, in quo alterutrum, in eo non quid is velit, sed quid facere possit, quaeri solere.