Latin · ~2 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.101
Not analysed yet
cum haec ad istum adferrentur, pertimuit aliquando et commotus est; vertit stilum in tabulis suis, quo facto causam omnem evertit suam; nihil enim sibi reliqui fecit quod defendi aliqua ratione posset. nam si ita defenderet, recipi nomen absentis licet; hoc fieri in provincia nulla lex vetat, mala et improba defensione, verum aliqua tamen uti videretur; postremo illo desperatissimo perfugio uti posset, se imprudentem fecisse, existimasse id licere. quamquam haec perditissima defensio est, tamen aliquid dici videretur. tollit ex tabulis id quod erat, et facit coram esse delatum.