Latin · ~4 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.102
Not analysed yet
hic videte in quot se laqueos induerit, quorum ex nullo se, iudices, umquam expediet. primum ipse in Sicilia saepe et palam de loco superiore dixerat et in sermone multis demonstrarat licere nomen recipere absentis; se exemplo fecisse quod fecisset. haec eum dictitasse priore actione et Sex. Pompeius Chlorus dixit, de cuius virtute antea commemoravi, et Cn. Pompeius Theodorus, homo et Cn. Pompei, clarissimi viri, iudicio plurimis maximisque in rebus probatissimus et omnium existimatione ornatissimus, et Posides Macro Soluntinus, homo summa nobilitate existimatione virtute ornatissimus, et hac actione quam voletis multi dicent, et qui ex isto ipso audierunt viri primarii nostri ordinis, et alii qui interfuerunt cum absentis nomen reciperetur. deinde Romae, cum haec acta res esset in senatu, omnes istius amici, in his etiam pater eius hoc defendebat, licere fieri; saepe esse factum; iste quod fecisset aliorum exemplo institutoque fecisse.