Latin · ~2 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.123
Not analysed yet
Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius: cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum colonorum quos T. Manlius praetor ex senatus consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis legibus ne plures essent in senatu ex colonorum numero quam ex vetere Agrigentinorum. iste, qui omnia iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectum atque discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant aetatis ordinis quaestusque permiscuit, sed etiam in his duobus generibus civium novorum veterumque turbavit.