Latin · ~2 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.124
Not analysed yet
nam cum esset ex vetere numero quidam senator demortuus, et cum ex utroque genere par numerus reliquus esset, veterem cooptari necesse erat legibus, ut is amplior numerus esset. quae cum ita se res haberet, tamen ad istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum veteres, verum etiam novi. fit ut pretio novus vincat litterasque a praetore adferat Agrigentum. Agrigentini ad istum legatos mittunt qui eum leges doceant consuetudinemque omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret ei se illum locum vendidisse cui ne commercium quidem esse oporteret; quorum oratione iste, cum pretium iam accepisset, ne tantulum quidem commotus est.