Latin · ~2 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.131
Not analysed yet
iam vero censores quem ad modum isto praetore in Sicilia creati sint, operae pretium est cognoscere. ille enim est magistratus apud Siculos qui diligentissime mandatur a populo propter hanc causam, quod omnes Siculi ex censu quotannis tributa conferunt, in censu habendo potestas omnis aestimationis habendae summaeque faciendae censori permittitur. itaque et populus cui maximam fidem suarum rerum habeat maxima cura deligit, et propter magnitudinem potestatis hic magistratus a populo summa ambitione contenditur.