Latin · ~1 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.132
Not analysed yet
in ea re iste nihil obscure facere voluit, non in sortitione fallere neque dies de fastis eximere. nihil sane vafre nec malitiose facere conatus est; sed ut studia cupiditatesque honorum atque ambitiones ex omnibus civitatibus tolleret, quae res evertendae rei publicae solent esse, ostendit sese in omnibus civitatibus censores esse facturum.