Latin · ~3 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.148
Not analysed yet
hoc postulatum de statuis ridiculum esse videatur ei qui rem sententiamque non perspiciat. postulant enim, non uti ne cogantur statuere; quid igitur? ut ipsis ne liceat. quid est hoc? petis a me, quod in tua potestate est, ut id tibi facere ne liceat; pete potius ne quis te invitum polliceri aut facere cogat. nihil egero, inquit; negabunt enim omnes se coegisse; si me salvum esse vis, mihi impone istam vim ut omnino mihi ne liceat polliceri. ex tua praetura primum haec est nata postulatio; qua cum utuntur, hoc significant atque adeo aperte ostendunt, sese ad statuas tuas pecuniam metu ac malo coactos invitissimos contulisse.