Latin · ~4 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.149
Not analysed yet
quid? si hoc non dicant, tibi non necesse sit ipsi id confiteri? vide et perspice qua defensione sis usurus: iam intelleges hoc tibi de statuis confitendum esse. mihi enim renuntiatur ita constitui a tuis patronis, hominibus ingeniosis, causam tuam, et ita eos abs te institui et doceri, ut quisque ex provincia Sicilia gravior homo atque honestior testimonium vehementius dixerit, sicuti multi primarii viri multa dixerunt, te statim hoc istis tuis defensoribus dicere, inimicus est propterea quod arator est. itaque uno genere, opinor, circumscribere habetis in animo genus hoc aratorum, quod eos infenso animo atque inimico venisse dicatis quia fuerit in decumis iste vehementior. ergo aratores inimici omnes et adversarii sunt: nemo est eorum quin perisse te cupiat? omnino praeclare te habes cum is ordo atque id hominum genus, quod optimum atque honestissimum est, a quo uno et summa res publica et illa provincia maxime continetur, tibi est inimicissimum.