Latin · ~3 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.150
Not analysed yet
verum esto; alio loco de aratorum animo et iniuriis videro; nunc, quod mihi abs te datur, id accipio, eos tibi esse inimicissimos. nempe ita dicis: propter decumas. concedo: non quaero, iure an iniuria sint inimici. quid ergo? illae quid sibi statuae equestres inauratae volunt, quae populi Romani oculos animosque maxime offendunt, propter aedem Volcani? nam inscriptum esse video quandam ex his statuis aratores dedisse. si honoris causa statuam dederunt, inimici non sunt; credamus testibus; tum enim honori tuo, nunc iam religioni suae consulunt. sin autem metu coacti dederunt, confiteare necesse est te in provincia pecunias statuarum nomine per vim ac metum coegisse. Vtrum tibi commodum est elige.