Latin · ~3 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.127
Not analysed yet
exspectate etiam, iudices, exspectate, si potestis, auctoritatem accusationis meae. dico aratores istius avaritia eiectos: scribit Metellus reliquos ab se esse confirmatos. dico agros relictos arationesque esse desertas: scribit Metellus aratorum esse penuriam. hoc cum scribit, illud ostendit, deiectos, fortunis omnibus expulsos esse populi Romani socios atque amicos. quibus si qua calamitas propter istum salvis vectigalibus nostris accidisset, animum advertere tamen in eum vos oporteret, praesertim cum ea lege iudicaretis quae sociorum causa esset constituta: cum vero perditis profligatisque sociis vectigalia populi Romani sint deminuta, res frumentaria, commeatus, copiae, salus urbis atque exercituum nostrorum in posteritatem istius avaritia interierit, saltem populi Romani commoda respicite si sociis fidelissimis prospicere non laboratis.