Latin · ~2 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.145
Not analysed yet
at qui amici! O miserum, o invidiosum offensumque paucorum culpa atque indignitate ordinem senatorium! Albam Aemilium sedentem in faucibus macelli loqui palam vicisse Verrem, emptos habere iudices, alium HS cccc, alium HS d, quem minimo, ccc! atque ei cum responsum esset fieri non posse, multos testis esse dicturos, me praeterea causae non defuturum, licet hercle, inquit, omnes omnia dicant, in illo, nisi ita res manifesta erit adlata ut responderi nihil possit, vicimus.