Latin · ~2 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.146
Not analysed yet
bene agis, Alba: ad tuam veniam condicionem. nihil putas valere in iudiciis coniecturam, nihil suspicionem, nihil ante actae vitae existimationem, nihil virorum bonorum testimonia, nihil civitatum auctoritates ac litteras: res manifestas quaeris. non quaero iudices Cassianos, veterem iudiciorum severitatem non requiro, vestram in hac re fidem dignitatem religionem in iudicando non imploro; Albam habebo iudicem, eum hominem qui se ipse scurram improbissimum existimari vult, cum a scurris semper potius gladiator quam scurra appellatus sit; adferam rem eius modi in decumis ut Alba fateatur istum in re frumentaria et in bonis aratorum aperte palamque esse praedatum.