Latin · ~3 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.148
Not analysed yet
verum hoc, ut opinor, esse vis caput defensionis tuae, magno te decumas vendidisse, atque aliorum quidem agrorum pro portione magno decumas vendidisse, agri vero Leontini, qui plurimum efficit, tritici mod. ccxvi. si doceo pluris aliquanto potuisse te vendere, neque iis voluisse addicere qui contra Apronium licerentur, et Apronio multo minoris quam aliis potueris vendere tradidisse,— si hoc doceo, poteritne te ipse Alba, tuus antiquissimus non solum amicus verum etiam amator, absolvere? dico equitem Romanum, hominem in primis honestum, Q. Minucium, cum sui similibus ad decumas agri Leontini tritici mod. non mille non duo nec tria milia, sed ad unas unius agri decumas tritici modium triginta voluisse addere: ei potestatem emendi non esse factam, ne res abiret ab Apronio.