Latin · ~3 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.149
Not analysed yet
negare hoc, nisi forte negare omnia constituisti, nullo modo potes; palam res gesta est maximo conventu Syracusis; testis est tota provincia, propterea quod undique ad emendas decumas solent eo convenire. quod sive fateris sive convinceris, quot et quam manifestis in rebus teneare non vides? primum tuam rem illam et praedam fuisse; nam ni ita esset, cur tu Apronium malebas, quem omnes tuum procuratorem esse in decumis, tuum negotium agere loquebantur, quam Minucium decumas agri Leontini sumere? deinde immensum atque infinitum lucrum esse factum; nam si xxx tu commotus non esses, certe hoc idem lucri Minucius Apronio libenter dedisset, si ille accipere voluisset.