Latin · ~2 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.150
Not analysed yet
quantam igitur illi spem praedae propositam arbitramur fuisse qui tantum praesens lucrum nulla opera insumpta contempserit atque despexerit? deinde ipse Minucius numquam tanti habere voluisset, si decumas tu lege Hieronica venderes; sed quia tuis novis edictis et iniquissimis institutis plus aliquanto se quam decumas ablaturum videbat, idcirco longius progressus est. at Apronio semper plus etiam multo abs te permissum est quam quod edixeras. quantum igitur quaestum putamus factum esse per eum cui quidvis licitum sit, cum tantum lucri voluerit addere is cui, si decumas emisset, idem non liceret?