Latin · ~3 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.211
Not analysed yet
exempla quaerimus, et ea non antiqua. modo uterque horum exercitum habuit. quaere, Hortensi, quoniam te recentia exempla delectant, quid fecerint. itane vero? Q. Catulus frumento est usus, pecuniam non coegit; P. Servilius quinquennium exercitui cum praeesset et ista ratione innumerabilem pecuniam facere cum posset, non statuit sibi quicquam licere quod non patrem suum, non avum Q. Metellum, clarissimum hominem, facere vidisset: C. Verres reperietur qui, quicquid expediat, id licere dicat? quod nemo nisi improbus fecerit, id aliorum exemplo se fecisse defendat? at in Sicilia factitatum est. quae est ista condicio Siciliae? cur quae optimo iure propter vetustatem, fidelitatem, propinquitatem esse debet, huic praecipua lex iniuriae definitur?