Latin · ~2 min
Actio 2, Book 3
Cicero, In C. Verrem 2.3.212
Not analysed yet
sed in ista ipsa Sicilia non quaeram exemplum foris: hoc ipso ex consilio utar exemplis. C. Marcelle, te appello. Siciliae provinciae, cum esses pro consule, praefuisti: num quae in tuo imperio pecuniae cellae nomine coactae sunt? neque ego hoc in tua laude pono: alia sunt tua facta atque consilia summa laude digna, quibus illam tu provinciam adflictam et perditam erexisti atque recreasti; nam hoc de cella ne Lepidus quidem fecerat, cui tu successisti. quae sunt tibi igitur exempla in Sicilia cellae, si hoc crimen non modo Marcelli facto, sed ne Lepidi quidem potes defendere?