Latin · ~1 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.128
Not analysed yet
quid? ex aede Iovis religiosissimum simulacrum Iovis imperatoris, quem Graeci Vrion nominant, pulcherrime factum nonne abstulisti? quid? ex aede Liberae agninum caput illud pulcherrimum, quod visere solebamus, num dubitasti tollere? atque ille Paean sacrificiis anniversariis simul cum Aesculapio apud illos colebatur; Aristaeus, qui inventor olei esse dicitur, una cum libero patre apud illos eodem erat in templo in consecratus.