Latin · ~2 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.129
Not analysed yet
Iovem autem imperatorem quanto honore suo templo fuisse arbitramini? conicere potestis, si recordari volueritis quanta religione fuerit eadem specie ac forma signum illud quod ex Macedonia captum in Capitolio posuerat T. Flamininus. (58) etenim tria ferebantur in orbe terrarum signa Iovis imperatoris uno in genere pulcherrime facta, unum illud Macedonicum quod in Capitolio vidimus, alterum in Ponti ore et angustiis, tertium quod Syracusis ante Verrem praetorem fuit. illud Flamininus ita ex aede sua sustulit ut in Capitolio, hoc est in terrestri domicilio Iovis poneret.