Latin · ~2 min
Actio 2, Book 4
Cicero, In C. Verrem 2.4.130
Not analysed yet
quod autem est ad introitum Ponti, id, cum tam multa ex illo mari bella emerserint, tam multa porro in Pontum invecta sint, usque ad hanc diem integrum inviolatumque servatum est. hoc tertium, quod erat Syracusis, quod M. Marcellus armatus et victor viderat, quod religioni concesserat, quod cives atque incolae colere, advenae non solum visere verum etiam venerari solebant, id C. Verres ex templo Iovis sustulit.