Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.102
Not analysed yet
nauarchos ad se vocari iubet; veniunt. accusat eos quod eius modi de se sermones habuerint; rogat ut in sua quisque dicat navi se tantum habuisse nautarum quantum oportuerit, neque quemquam esse dimissum. illi enim vero se ostendunt quod vellet esse facturos. iste non procrastinat, advocat amicos statim; quaerit ex iis singillatim quot quisque nautas habuerit. respondet unus quisque ut erat praeceptum. iste in tabulas refert; obsignat signis amicorum providens homo, ut contra hoc crimen, si quando opus esset, hac videlicet testificatione uteretur.