Latin · ~3 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.103
Not analysed yet
derisum esse credo hominem amentem a suis consiliariis et admonitum hasce ei tabulas nihil profuturas, etiam plus ex nimia praetoris diligentia suspicionis in eo crimine futurum. iam iste erat hac stultitia multis in rebus usus ut publice quoque quae vellet in litteris civitatum tolli et referri iuberet; quae omnia nunc intellegit sibi nihil prodesse, posteaquam certis litteris testibus auctoritatibusque convincitur. Vbi hoc videt, illorum confessionem, testificationem suam, tabellas sibi nullo adiumento futuras, init consilium non improbi praetoris,—nam id quidem esset ferendum,—sed importuni atque amentis tyranni: statuit, si hoc crimen extenuari vellet,—nam omnino tolli posse non arbitrabatur,—nauarchos omnis, testis sui sceleris, vita esse privandos.