Latin · ~3 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.110
Not analysed yet
catenas habebat hospes tuus Aristeus, Dexonis filius. quid ita? prodiderat classem. quod ob praemium? deseruerat. quid Cleomenes? ignavus fuerat. at eum tu ob virtutem corona ante donaras. dimiserat nautas. at ab omnibus tu mercedem missionis acceperas. alter parens ex altera parte erat Herbitensis Eubulida, homo domi suae clarus et nobilis; qui quia Cleomenem in defendendo filio laeserat, nudus paene est destitutus. quid erat autem quod quisquam diceret aut defenderet? Cleomenem nominare non licet. at causa cogit. moriere, si appellaris; numquam enim iste cuiquam est mediocriter minatus. at remiges non erant. praetorem tu accuses? frange cervices. si neque praetorem neque praetoris aemulum appellari licebit, cum in his duobus tota causa sit, quid futurum est?