Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.111
Not analysed yet
dicit etiam causam Heracleus Segestanus, homo domi suae nobilissimo loco natus. audite, ut vestra humanitas postulat, iudices; audietis enim de magnis incommodis iniuriisque sociorum. hunc scitote fuisse Heracleum in ea causa, qui propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, et iussu eius qui potestatem habuit in commeatu Syracusis remanserit! is certe neque classem prodidit neque metu perterritus fugit neque exercitum deseruit; etenim tum esset hoc animadvertendum cum classis Syracusis proficiscebatur. is tamen in eadem causa fuit, quasi esset in aliquo manifesto scelere deprehensus, in quem ne falsi quidem causa conferri criminis potuit.