Latin · ~4 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.112
Not analysed yet
fuit in illis nauarchis Heracliensis quidam Furius,—nam habent illi non nulla huiusce modi Latina nomina,—homo, quam diu vixit, non domi suae solum, post mortem tota Sicilia clarus et nobilis. in quo homine tantum animi fuit non solum ut istum libere laederet,—nam id quidem, quoniam moriundum videbat, sine periculo se facere intellegebat,—verum morte proposita, cum lacrimans in carcere mater noctes diesque adsideret, defensionem causae suae scripsit; quam nunc nemo est in Sicilia quin habeat, quin legat, quin tui sceleris et crudelitatis ex illa oratione commonefiat. in qua docet quot a civitate sua nautas acceperit, quot et quanti quemque dimiserit, quot secum habuerit; item de ceteris navibus dicit; quae cum apud te diceret, virgis oculi verberabantur. ille morte proposita facile dolorem corporis patiebatur; clamabat, id quod scriptum reliquit, facinus esse indignum plus impudicissimae mulieris apud te de Cleomenis salute quam de sua vita lacrimas matris valere.