Latin · ~2 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.115
Not analysed yet
hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi socii, plurimis adfecti beneficiis a maioribus nostris, graviter commoventur et de suis periculis fortunisque omnibus pertimescunt: indigne ferunt illam clementiam mansuetudinemque nostri imperi in tantam crudelitatem inhumanitatemque esse conversam, condemnari tot homines uno tempore nullo crimine, defensionem suorum furtorum praetorem improbum ex indignissima morte innocentium quaerere. nihil addi iam videtur, iudices, ad hanc improbitatem amentiam crudelitatemque posse, et recte nihil videtur. nam si cum aliorum improbitate certet, longe omnis multumque superabit;