Latin
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.116
Not analysed yet
sed secum cum ipse certat, id agit ut semper superius suum facinus novo scelere vincat. Phalacrum Centuripinum dixeram exceptum esse a Cleomene, quod in eius quadriremi Cleomenes vectus esset; tamen, quia pertimuerat adulescens, quod eandem suam causam videbat esse quam illorum qui innocentes peribant, accedit ad hominem Timarchides; a securi negat esse ei periculum, virgis ne caederetur monet ut caveat. ne multa, ipsum dicere adulescentem audistis se ob hunc metum pecuniam Timarchidi numerasse.