Latin
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.126
Not analysed yet
quo confugient socii? quem implorabunt? qua spe denique, ut vivere velint, tenebuntur, si vos eos deseretis? ad senatumne venient? quid? ut de Verre supplicium sumat? non est usitatum, non senatorium. ad populum Romanum confugient? facilis est populi causa; legem enim se sociorum causa iussisse et eius legis custodes ac vindices praeposuisse dicet. hic locus igitur est unus quo perfugiant, hic portus, haec arx, haec ara sociorum; quo quidem nunc non ita confugiunt ut antea in suis repetundis rebus solebant. non argentum, non aurum, non vestem, non mancipia repetunt, non ornamenta quae ex urbibus fanisque erepta sunt; metuunt homines imperiti ne iam haec populus Romanus concedat et ita velit fieri. patimur enim multos iam annos et silemus, cum videamus ad paucos homines omnis omnium nationum pecunias pervenisse. quod eo magis ferre animo aequo et concedere videmur, quia nemo istorum dissimulat, nemo laborat ut obscura sua cupiditas esse videatur.