Latin
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.127
Not analysed yet
in urbe nostra pulcherrima atque ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non ab hostibus victis capta atque deportata sit? at istorum villae sociorum fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt. Vbi pecunias exterarum nationum esse arbitramini, quae nunc omnes egent, cum Athenas, Pergamum, Cyzicum, Miletum, Chium, Samum. totam denique Asiam, Achaiam, Graeciam, Siciliam tam in paucis villis inclusas esse videatis? sed haec, ut dico, omnia iam socii vestri relinquunt et neglegunt, iudices. ne publice a populo Romano spoliarentur officiis ac fide providerunt; paucorum cupiditati tum, cum obsistere non poterant, tamen sufficere aliquo modo poterant; nunc vero iam adempta est non modo resistendi verum etiam suppeditandi facultas. itaque res suas neglegunt; pecunias, quo nomine iudicium hoc appellatur, non repetunt, relinquunt; hoc iam ornatu ad vos confugiunt.