Latin · ~3 min
Actio 2, Book 5
Cicero, In C. Verrem 2.5.154
Not analysed yet
sed non licet me isto tanto bono, iudices, uti, non licet. adsunt enim Puteoli toti; frequentissimi venerunt ad hoc iudicium mercatores, homines locupletes atque honesti, qui partim socios suos, partim libertos, partim conlibertos spoliatos in vincla coniectos, partim in vinclis necatos, partim securi percussos esse dicunt. hic vide quam me sis usurus aequo. cum ego P. Granium testem produxero qui suos libertos abs te securi percussos esse dicat, qui abs te navem suam mercesque repetat, refellito, si poteris; meum testem deseram, tibi favebo, te, inquam, adiuvabo; ostendito illos cum Sertorio fuisse, ab Dianio fugientis ad Siciliam esse delatos. nihil est quod te mallem probare; nullum enim facinus quod maiore supplicio dignum sit reperiri neque proferri potest.